monumenta.ch > Gregorius Magnus > 48
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XLVII . <<<     >>> XLIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XLVIII [Vet. XXI, Rec. XXVIII].

1 VERS. 16.---Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium eorum longe sit a me.
2 [54. ] Iusti bona sua possident, non ab eis possidentur; secus iniqui.---Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia sub dominio mentis premit. Nam quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam sibi ipsa supponit. Multi etenim iustorum in hoc mundo divites fuerunt, [Turon., rebus et honoribus suffulti haberi videbantur.] rebus et honoribus fulti habere multa videbantur, quorum mentem quia eorum quae aderant delectatio nimia non possidebat, bona illorum in manu erant: [Bigot., Lyr., Utic., quia potestate.] quia potestati animi subiecta tenebantur. At contra iniqui ita se totis desideriis in exteriorum rerum appetitionibus fundunt, ut non magis ipsi habita teneant, sed ab his quae habent, captiva mente teneantur. Quia igitur non sunt in manu eorum bona sua, recte subiungitur: Consilium eorum longe sit a me. Quid namque est iniquorum consilium nisi terrenam gloriam quaerere, aeternam negligere, salutem temporalem cum damno interiori appetere, et dolores transitorios ad aeternos gemitus commutare? Vir igitur sanctus has iniquorum cogitationes intuens aspernetur, et dicat: Consilium eorum longe sit a me. Quia nimirum esse bonum incomparabiliter videt, ad breve tempus eligit hic sub flagello gemere quam aeternae ultionis supplicia tolerare. Sed neque in hac vita hi qui in ea prosperari appetunt, continue prosperantur. Nam plerumque eorum gaudia, suborti gemitus interrumpunt. Unde subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.72v bsb47242.279

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik