monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XLVI . <<<     >>> XLVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XLVII [Rec. XXVII].

1 IBID.---Et quid nobis prodest, si oraverimus illum?
2 [53. ] Ordo rerum in oratione postulandarum.---Cum Deus in oratione non quaeritur, citius in oratione animus lassatur: quia cum illa quisque postulat, quae fortasse iuxta occultum iudicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium, qui non vult dare quod amatur. Sed se magis Dominus quam ea quae condidit, vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite [Non legitur, primum, in Norm.] primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis [Matth. VI, 33]. Qui enim non ait, dabuntur, sed adiicientur: profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet, et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur. Et tamen saepe homines, cum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adiicitur, et illud non desiderant ubi adiiciatur. Nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, [Ebroic., Sag., Utic., et illic beatitudinis divites, etc.] et illic beatitudine divites in aeternum vivant; sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, [Turon., laborant in postulatione.] labore postulationis renuunt invisibilia mercari. Qui si superna quaererent, iam cum fructu [Lyr., Bigot., Utic., praeter hanc lect., aliam subiiciunt, sc., laborem exciperent, quam solam habet Vindoc.] laborem exhiberent: quia cum mens in precibus ad auctoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis coniungitur, ab inferioribus separatur, [Turon., amore favoris sui.] amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare iam sursum ire est; dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.72r bsb47242.278

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik