2 | [52. ] Carnales, aut Deum non esse suspicantur, aut ei servire contemnunt.---Mens enim hominis male exterius fusa, sic in rebus corporeis sparsa est, ut neque ad semetipsam intus redeat, neque eum qui est invisibilis cogitare sufficiat. Unde carnales viri iussa spiritalia contemnentes, Deum quia corporaliter non vident, quandoque ad hoc perveniunt, ut etiam non esse suspicentur. Unde scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus . Unde nunc quoque dicitur: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? Plerumque enim plus appetunt homines servire hominibus, quos corporaliter vident, quam servire Deo, quem non vident. Per omne enim quod faciunt, ad finem oculorum tendunt; et quia in Deum oculos corporis tendere non possunt, ei obsequia praebere vel despiciunt, vel si coeperint, fatigantur. Esse enim, sicut dictum est, non credunt, quem corporaliter non intuentur. Qui si auctorem omnium Deum humiliter quaererent, id quod non videtur, ei rei quae videtur, esse melius, in semetipsis invenirent. Ipsi quippe ex anima invisibili et corpore visibili subsistunt; sed si hoc ab eis quod non videtur, abstrahitur, illico corruit quod videtur. Et patent quidem carnis oculi; sed videre quidquam vel sentire non possunt. Sensus enim visionis periit, quia habitator recessit; et domus carnis remanet vacua, quia abscessit ille invisibilis spiritus, qui per eius respicere fenestras solebat. Quia ergo rebus visibilibus invisibilia praestantiora sunt, carnales quique ex semetipsis pensare debuerunt, atque per hanc, ut ita dixerim, scalam considerationis tendere in Deum: quia eo est, quo invisibilis permanet, et eo summus permanet quo comprehendi nequaquam potest. Sunt vero nonnulli qui Deum et esse et incomprehensibilem esse non ambigunt; qui tamen ab eo non ipsum, sed dona exteriora quaerunt. Quae cum ei servientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt. De quorum adhuc verbis adiungitur: |