2 | [51. ] Aliud est nescire vias Dei, aliud scire nolle.---Eo ipso quo eius scientiam apprehendere contemnunt. Sunt namque nonnulli qui ex eo quod Veritas dicit: Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens iuxta eam, vapulabit multis ; nolunt scire quod faciant, et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quod operari debuerunt. Sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet. Qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens, sed contemptor addicitur. [Vet XX.] Via autem Dei pax, via Dei humilitas, via Dei patientia est. Sed quia haec omnia iniqui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus. Dum enim in praesenti vita superbiunt, dum honoribus inflantur, dum etiam si non habent appetunt, vias Dei in sua cogitatione contemnunt. Quia enim via Dei in hac vita humilitas fuit, ipse hic Deus et Dominus redemptor noster ad probra, ad contumelias, ad passionem venit, et adversa huius mundi aequanimiter pertulit, prospera fortiter vitavit, ut et prospera doceret aeternae vitae appeti, et adversa praesentis vitae non formidari. Sed quia iniqui gloriam vitae praesentis appetunt, ignominiam fugiunt, dicere memorantur: Scientiam viarum tuarum nolumus. Scire quippe nolunt quod facere contemnunt. Quorum adhuc verba subduntur, cum dicitur: |