monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XLIII . <<<     >>> XLV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XLIV [Rec. XXV].

1 VERS. 14.---Qui dixerunt Deo: Recede a nobis.
2 [50. ] Qui Dei mandatis non obsequuntur, eum a se abigunt.---Haec verbis dicere vel stulti minime praesumunt; sed tamen perversi omnes Deo Recede, non verbis, sed moribus dicunt. Qui enim illa agunt quae Deus omnipotens prohibet, quid aliud faciunt quam suum animum contra Omnipotentem [Turon. habet cludunt pro claudunt.] claudunt? Sicut enim eius praecepta cogitare eum ad se introducere est, ita eius mandatis obsistere eum a cordis inhabitatione repellere est. Dicunt ergo: Recede a nobis, qui ei ad se aditum praebere recusant, eumque pravis actibus impugnant, etiam si verbis laudare videantur. Dicunt etiam:
Gregorius Magnus HOME

bke21.71v bsb47242.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik