2 | [49. ] Quidquid finem habet, momentaneum. Prosperitas innocentiae, adversitas iniquitatis non est argumentum.---Ecce, beate vir, eorum gaudia diu narraveras; quomodo nunc asseris quod in puncto ad inferna descendant, nisi quod omnis longitudo temporis vitae praesentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur? Cum enim ad extremum quisque perducitur, de praeterito iam nil tenet, quia tempora cuncta delapsa sunt; in futuro nil habet, quia unius horae momenta non restant. Vita ergo quae sic angustari potuit punctus fuit. Ut enim praediximus, in puncto stylum ponimus, et levamus. Quasi ergo in puncto vitam tetigit, qui hanc accepit et amisit. Potest in puncto hoc quoque intelligi, quod saepe hi qui diu in iniquitate tolerati sunt subita morte rapiuntur, ut nec flere ante mortem liceat quae peccaverunt. Sed quia nonnunquam etiam vita iustorum subito fine terminatur, melius illud accipimus, si hoc de eorum temporali vita sentiamus, quia quidquid transire potuit subitum fuit. Amicis autem beati Iob, qui idcirco hunc iniustum esse crediderunt, quia flagellatum viderunt, recte eiusdem sancti viri voce de iniquorum flore et perditione ostensum est quia praesentis vitae prosperitas innocentiae testis non est, quia multi ad perennem vitam per flagella redeunt, et plerique ad infinita supplicia perducendi sine flagello moriuntur. De quibus adhuc subditur: |