Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XLII.
1 | VERS. 11.---Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. |
2 | [48. ]Ut sicut maiora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Sed quia dixit Exsultant lusibus, ipsum quoque infantium lusum in domo iniquorum ne vilem valde esse crederemus, subiungens, ait: |
3 | VERS. 12.---Tenent tympanum et citharam, gaudent ad sonitum organi. |
4 | Ac si patenter dicat: Cum domini honoribus et rebus tument, subiecti in ludicris actibus gaudent. Sed, o beate vir, quid tam multa nobis de iniquorum voluptatibus narras? Iam diu est quod in eorum descriptione loqueris, post multa breviter distingue quae sentis. Sequitur: |