Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XLI.
1 | VERS. 9.---Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. |
2 | [47. ]Securae et pacatae sunt, quia peccantes vivunt, lugenda agunt, et gaudia non relinquunt. Virga eos supernae disciplinae non percutit, et tanto amplius in culpa proficiunt, quanto minus ex culpa feriuntur. Sed quia intus quae prosperantur audivimus, in agris quoque quae prosperitas arrideat videamus. Sequitur: |
3 | VERS. 10.---Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo. |
4 | Vulgaris locutionis usus est ut bovem masculum et vaccam feminam vocet, sed litteraturae (Id est, grammaticae), locutio bovem communis generis appellat. Unde nunc dicitur: Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata fetu suo. Dominis gregum prima felicitas est, si grex sterilitatem non habens concipit; secunda, si conceptus ad partum venit; tertia autem, si hoc quod partum est per nutrimenta ad provectum ducatur. Ut ergo tota simul adesse impiis demonstraret, eorum greges beatus Iob asserit concepisse, et non abortisse; peperisse, et fetu proprio non esse privatos. Minor autem est felicitas, si cum greges crescunt, custodes quoque gregum non proficiunt. Unde et ad fecunditatem gregum mox fecunditas familiae subrogatur. Nam dicitur: |