Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XL.
1 | VERS. 8.---Semen eorum permanet coram eis. |
2 | [46. ]In augmentum magnae felicitatis, cum magno patrimonio dantur et haeredes; ac ne qua necessitas saltem temporalis ab oculis subtrahat eos in quibus animus exsultat, de hoc eorum semine dicitur: Permanet coram eis. Quid autem si filii dati sunt, sed ipsi sterilitate feriuntur? Sic in eis genus exstinguitur, sicut parentum sterilitate exstingui timebatur. Sequitur: |
3 | IBID.---Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. |
4 | Ecce adest vita, adsunt honores et divitiae, adsunt filii, adsunt nepotes. Quid si qua mentem intestina cogitatio exurat, et securitatis gaudia domestica rixa transverberet? Quae est mundi huius felicitas, si laeta non est? Sequitur: |