monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXXIX [Rec. XXIII].

1 VERS. 7.---Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
2 [45. ] Expenditur huius vitae felicitas, in dignitatibus et divitiis, in liberis et propinquis; in pacata domo; in armentorum fecunditate; in familiae multitudine et exsultatione.---Nisi enim eos patientia divina toleraret, nequaquam diu vitam in peccatis ducerent. Sublevantur namque divitiis cum esse potentes incipiunt, confortantur vero cum diu in hac vita subsistere permittuntur. Quos enim substantia elevat, in suae fastu potentiae dierum longitudo confortat. Vel certe sublevati et confortati referuntur, quia sublevantur honoribus, confortantur rebus. Sed sunt plerique qui et honoribus sublevati, et divitiis confortati, ea quae in hac concupiscunt vita accipiunt, successione autem sobolis privantur. Istis nimirum ipsa sua potentia poena est, cum et magnam se habere haereditatem considerant, et haeredes non habent quibus relinquant. Quid itaque prodest si adsint omnia, et desint filii qui successores fiant? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.70v bsb47242.272

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik