2 | [44. ] Quaedam ironice et per irrisionem a sanctis dicuntur.---Quia beatus Iob actuum suorum oblitus non fuerit, extrema locutio eius ostendit. Qua ex re hoc quod ab eo nunc amicis dicitur: Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor, constat nimirum quod per irrisionem dicatur. Ac si aperte diceretur: Si me aliquid hypocritae habuisse meminero, in poenitentiae mox fletu contremisco. Carmen vero suam, si recordatus fuerit, tremore perhibet concuti, id est infirmitatem operis ultionis pavore fatigari. Sed quia multa Sophar de subita damnatione impii, in quibus beati Iob potentiam momordit, asseruit, sanctus vir contra eius dicta subiungit, dicens: |