monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXIII . <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXXIV [Vet. XXII, Rec. XXI].

1 CAP. XXI, VERS. 2.---Audite quaeso sermones meos, [In Utic. olim, et agetis poenitentiam; sic legitur hic textus infra quoties repetitur in recent. Ed. Veteres autem manuscriptis consentiunt, ubi nunc habetur semper agite.] et agite poenitentiam.
2 [40. ] Sancti dum recte docent, irrideri non metuunt.---Qui enim cum diceret Audite, addidit Quaeso, cum quanta humilitate loquatur insinuat, dum contra se superbientes rogat, ut eorum sensum ad salutis doctrinam [Vindoc., deducat.] reducat. Sancti autem viri dum intra universalem Ecclesiam non solum docere recta, sed etiam perversa tolerare parati sunt, irrideri non metuunt. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.70r bsb47242.269

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik