2 | [39. ] In iudicio vel minima mala punientur.---Si enim bene agere in hac positus vita voluisset, partem apud Dominum coelestis regni consortium haberet. Sed quia pravis subdi desideriis elegit, partem suam a Domino in tormentis invenit, quia eiusdem Domini participare gratiam non quaesivit. Bene autem dicitur: Et haereditas verborum eius a Domino. Qui enim pro magnis malis in supplicium mergitur, fortasse credebatur quod pro verbis quae male dixerat minime iudicaretur. Sed cum districta Dei omnipotentis iustitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit, ut qui de magnis malis debitores sunt, suppliciis traditi, etiam novissimum quadrantem solvant. Illis enim minima parcuntur qui maiora in se districte male defleverunt. Nam quos magna premunt, etiam mala minima in gehenna pariter affligunt. Sancti autem viri non partem a Domino accipere, sed partem suam ipsum Dominum habere desiderant. Unde Propheta deprecatur, dicens: Portio mea Dominus Iniquus vero quia portionem suam habere ipsum Dominum non quaesivit, partem suam extra Dominum ignem invenit, ut ab eius facie exclusus, quia gaudere in ipso non appetiit, sub ipso crucietur. Haec Sophar ita intulit, ut per ea quae contra hypocritam dixerat beati Iob vitam feriret, existimans quod is qui a Domino percussus esset cuncta bona quae egerat mente simplici non egisset. Quem enim percussum vidit, Deo displicuisse credidit. Sed amici beati Iob etiam in hac re haereticorum speciem tenent, qui in sancta Ecclesia dum quosdam bene agentes aspiciunt sub flagellis gemere, eos existimant bona merita in bonis actibus non habere, et malos credunt quos affligi verbere divino conspiciunt, videlicet nescientes quia multae tribulationes iustorum ; et flagellat omnem filium quem recipit . Sed beatus Iob more sanctae et universalis Ecclesiae, quae a perversis verborum iacula aequanimiter tolerat, et cum superborum dicta audit, humilitatis suae tramitem non relinquit, cum magna cordis humilitate subiunxit, dicens: |