monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXI . <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXXII [Vet. XVI].

1 VERS. 28.---Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei.
2 [38. ] In iudicio mala intus latentia revelabuntur.---Tunc germen domus illius aperitur, cum omne malum quod in conscientia illius [Turon., nesciebatur.] nascebatur ostenditur. Modo quippe germen domus hypocritae [Bellov. et Norm., manet in occulto.] manet occultum, quia etsi bona in imagine apparet eius operatio, sed latet intentio. Aliud est namque quod agit, aliud [Bigot. et Lyr., quo intendit.] quod intendit. Sed cum, adveniente iudice, uniuscuiusque conscientia ad testimonium fuerit deducta, unde scriptum est: Cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus [Rom. II, 15], [Norm., in hoc hypocrita.] in hoc hypocritae germen domus aperitur, quia in eius mente cogitatio perversa detegitur. Et in die furoris Dei detrahitur, quia, ostensa ira iudicis, flammis ultricibus traditus, ab eius conspectu separatur. Qui enim summa cogitare dum viveret noluit, peccatorum suorum pondere depressus, a facie iudicis in ima suppliciorum cadet. Nunc autem et peccantem considerat iudex et tolerat, atque ad conversionem singulos, quia dies patientiae, et necdum est dies furoris, exspectat. Sed in hoc die patientiae quasi immobilis manet hypocrita, dum et multa mala perpetrat, et hunc flagella nulla castigant. Sed in furoris die detrahetur, quia, vindictae tempore raptus ad supplicia, [Mss. Anglic. et nostri ut plurimum habent aeterni iud., non interni.] ab aeterni iudicis vultu separatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.69v bsb47242.267

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik