2 | [37. ] Iniqui in iudicio accusatores experientur iustos et iniustos.---Quid per coelos nisi iustos, et quid per terram nisi peccatores accipimus? Unde et in Dominica oratione petimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra , ut videlicet voluntas nostri conditoris sicut in omnibus iustis perficitur, ita et in omnibus quoque peccatoribus impleatur. De iustis quoque scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei . Et peccanti homini sententia infertur, qua dicitur: Terra es, et in terram ibis . Huius itaque impii ad illud terribile iudicium deducti revelant coeli iniquitatem, et terra consurgit adversus eum, ut qui hic nec bonis unquam nec malis pepercit, in illo eum tremendo examine et iustorum vita et peccatorum pariter accuset. Et gravius quidem est si quis iustis potius quam peccatoribus noceat. Unde et per prophetam dicitur: Sanguis eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere . Per terram videlicet et pulverem peccatores, per petram vero limpidissimam iustum signans, qui gravibus peccatorum contagiis non exasperatur. Sanguis ergo super limpidissimam petram effunditur, quando malitia cruentae mentis in afflictione iustae animae grassatur. Cum ergo sit gravius iustos quam iniustos iniuste affligere, multo tamen est gravius et iustis pariter et iniustis nocere. Quia ergo hic iniquus et iustis pariter nocuit et iniustis, in accusatione condemnationis revelabunt coeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum, quia et illis obstitit qui coelestia, et eos pressit qui ima sapuerunt. Possunt vero per terram non peccatores et reprobi, sed hi qui, terrenis actibus occupati, eleemosynarum et lacrymarum ope ad aeternam vitam perveniunt designari, de quibus per Psalmistam dicitur, cum venire Dominus ad iudicium nuntiaretur: Advocavit coelos sursum et terram, ut discerneret populum suum . Coelos quippe sursum advocat cum hi qui, sua omnia relinquentes, conversationem coelestis vitae tenuerunt ad consedendum in iudicio vocantur, atque cum eo iudices veniunt. Terra etiam sursum vocatur cum hi qui terrenis actibus obligati fuerant, in eis tamen plus coelestia quam terrena lucra quaesierunt, quibus dicitur: Hospes eram et collegitis me; nudus, et operuistis me . Hypocritae itaque huius coeli iniquitatem revelant, atque adversus eum terra consurgit, dum et hi qui cum Deo iudices veniunt, et hi qui per iudicium liberantur pravitatis illius testes existunt. Nihil ergo de his quae egit in tempore damnationis eius absconditur, et si quidem acta illius modo hominibus per duplicitatem multa celantur, sed in damnationis die quidquid in eo intrinsecus latebat ostenditur. Unde apte subiungitur: |