2 | [36. ] Mali qui de corpore nunc nolentes educuntur, in corpore tenebuntur inviti.---Iniqui enim tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, et si sit possibile, optat ut eam nunquam relinquat. Iusti vero, quia gaudium suum in spe coelestium ponunt, eorumque conversatio in coelis est , cum adhuc in carne sint quasi in carne iam non sunt, quia nulla carnis delectatione pascuntur. Unde et quibusdam dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu . Neque enim in carne non erant qui per magistri epistolas exhortationis eloquia suscipiebant; sed quasi iam non in carne esse est de amore carnalium nihil habere. At contra iniquus iste, quia omne gaudium suum in carnali vita posuit, in tabernaculo carnis habitavit. Quam videlicet carnem cum in resurrectione receperit, cum ea gehennae igni traditus ardebit. Tunc ab ea educi appetit, tunc eius tormenta evadere, si valeat, quaerit; tunc incipit velle vitare quod amavit. Sed quia eamdem carnem Deo praeposuit, iudicante Deo agitur, ut ex ea amplius in igne crucietur. Hic itaque eam relinquere non vult, et tamen ab ea abstrahitur; illic eam relinquere appetit, et tamen in ea propter supplicia servatur. Ad augmentum itaque tormenti et hic de corpore nolens educitur, et illic in corpore tenetur invitus. Quia ergo eius spiritus carnem quam sibi male amando praeposuit evadere in tormento volet et non valet, recte nunc dicitur: Affligetur relictus in tabernaculo suo. De cuius accusatione mox dicitur: |