monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXV . <<<     >>> XXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XXVI [Rec. XV].

1 VERS. 25.---Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans [Bigot., Utic. et Lyr., in amaritudinem suam; et sic deinceps. In Germ. nunc et in Utic. legebatur olim fulgorans, fulgorare et similia.] in amaritudine sua.
2 [31. ] Ad peccatum a diabolo tracti, propria voluntate egredimur.---Iniquus iste insidiatur depraedationibus proximorum; sed dum prava in cogitationibus machinatur, quasi adhuc gladius in vagina est; dum vero malum quod cogitavit inique perficit, de vagina sua egreditur, quia de occultatione cogitationis suae per iniquitatem malae operationis aperitur. Ostenditur in opere qualis latuit in cogitatione. Et notandum quod ait: Eductus, et egrediens de vagina sua; eductus scilicet per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem. Nam is qui ducitur ducentem procul dubio sequitur; qui autem egreditur, secundum suam pergere voluntatem videtur. Qui ergo ad mala quaeque opera et ab antiquo hoste trahitur, et tamen suo libero arbitrio in eorum [Sag., desideriis alligatur.] desideriis obligatur, de vagina sua eductus et egrediens dicitur, quoniam hoc quod ex prava cogitatione exit ad pessimam operationem, et illius est spiritus qui suggessit, et eius nequitiae qui ex propria voluntate consensit.
3 [32. ] Iniqui quo magis splendent, eo acrius punientur. Cuius adhuc potentiae terror ostenditur cum protinus subinfertur: Et fulgurans in amaritudine sua.---Fulgur quippe cum repente desuper venit, cum terrore ante oculos clarescit, claritatem ostendit, et anteposita percutit. Sic sic videlicet iniquus cum gloriam vitae praesentis assumpserit, unde in hoc mundo per potentiam clarus ostenditur, inde agitur [Turon., ut multi feriantur.] ut in ultimo feriatur. Quasi enim fulgurare iniqui est in huius vitae honore clarescere. Sed quia [Turon., sed quia splendore] splendor gloriae illius aeternis gehennae suppliciis mancipatur, recte nunc dicitur: Fulgurans in amaritudine sua. Qui enim modo quasi ex terrore et claritate feriens gaudet, inde post supplicia in perpetuum sustinet. Et quidem de quodam divite scriptum est [Luc. XVI, 19] quia epulabatur quotidie splendide. Sed aliud est [Germ., Bellov. et Norm., splendidare.] splendere, atque aliud fulgurare. Nonnunquam quippe splendor sine percussione est, fulguris vero nomine splendor exprimitur cum percussione. Qui itaque in potestate positus aliis nocet, non incongrue fulgurans dicitur, quia unde ipse contra bonos quasi ex luce gloriae extollitur, inde bonorum vita cruciatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.67v bsb47242.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik