2 | [29. ] Super divitem avarum pluunt Dei iacula.---Super hunc hypocritam bellum suum Dominus pluit cum iudiciorum suorum gladiis eius opera percutit. Bellum namque Deo pluere est iniqui vitam districtis sententiis desuper ad interitum urgere. Bellum Deo pluere est superbientia contra se corda percutere, et mentem aridam, quasi quibusdam guttis pluviae densescentibus, iudiciorum suorum iaculis ferire, ut cum iam ad iudicium rapitur, modo meminerit quia male concupivit, et concupita peius congregare studuit, modo doleat quod congregata deserit, quandoque autem et ultionis ignem sentiat, quem, ne bene viveret, praevidere contempsit. Sequitur: |