2 | [27. ] In acquirendis et custodiendis divitiis anxietas aeternis suppliciis praeludit.---Prius namque dolorem habuit in ipsa suae concupiscentiae fatigatione, qualiter concupita raperet, quomodo alia blandimentis, alia terroribus auferret; at postquam acquisitis rebus pervenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat quod cum gravi labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit, atque se hoc perpeti quod ipse fecit aliis pertimescit. Formidat potentiorem alterum, ne hunc sustineat violentum; pauperem vero cum conspicit, suspicatur furem. Ipsa quoque quae congesta sunt curat magnopere, ne ex naturae propriae defectu per negligentiam consumantur. In his itaque omnibus quia timor ipse poena est, tanta infelix patitur, quanta pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, et aeternis cruciatibus mancipatur. Omnis ergo dolor super eum irruit, quem et hic prius poena concupiscentiae, postmodum vero cura custodiae, et illic quandoque poena ultionis cremat. |
3 | [Vet. XII.] [ 28. ] Mira cordis, avaritiae non expositis securitas.---Mira autem est securitas cordis, aliena non quaerere, sed uniuscuiusque diei victu contentum manere. Ex qua videlicet securitate etiam perennis requies nascitur, quia a bona et tranquilla cogitatione ad gaudia aeterna transitur. Quo contra reprobi et hic fatigantur in desideriis, et illic in tormentis; eisque de labore cogitationis labor doloris nascitur, dum ab aestu avaritiae trahuntur ad ignem gehennae. Et quia, ut supra iam diximus, saepe perversus quisque quanto citius pervenit ad desiderium, tanto facilius rapitur ad tormentum, optando subiungitur: |