monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XVIII. <<<     >>> XX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XIX.

1 VERS. 19, 20.---Quoniam confringens nudavit pauperis domum, [Sag. Bigot. et Lyr., rapuit eam; et paulo post, insuper et rapuit.] rapuit, et non aedificavit eam, nec est satiatus venter eius.
2 [23. ] Aeterna poena multatur qui sua non erogavit; quanto magis qui rapuit aliena. Avaritia obtentis bonis desideratis crescit, non exstinguitur.---Domum pauperis confringit et nudat, qui eum quem per potentiam conterit spoliare quoque per avaritiam non erubescit. Rapit eam, et non aedificat. Ac si aperte diceretur: Qui hanc aedificare debuit insuper rapit. Venturus namque in iudicio Dominus dicturus est reprobis: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, [Turon., et non dedistis mihi bibere.] et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me, et caetera [Matth. XXV, 42]. Ex qua culpa subiungitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius [Ibid.]. Si igitur tanta poena multatur, qui non dedisse sua convincitur, qua poena feriendus est, qui redarguitur aliena abstulisse? Rapuit ergo, et non aedificavit eam, quia non solum de suo nil tribuit, sed etiam quod erat alienum tulit. Bene autem subditur: Nec est satiatus venter eius. Venter quippe iniqui avaritia est, [Ita Norm. et Turon. At Editi cum Germ., quia in ipso.] quia in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur. Nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, accrescit; et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et saepe omnipotens Deus cum avarae menti vehementer irascitur, prius ei permittit ad votum cuncta suppetere, [Sic ex Germ., Bellov., Turon. et Norm. restituimus. In Basil. 1514 et Paris. 1518, et post hanc adulationem subito trahit. Paris, 1495, et post ad ultionem subito trahit. Recent. Ed., et postea per ultionem subtrahit.] et post hanc per ultionem subtrahit, ut pro eis debeat supplicia aeterna tolerare. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.66r bsb47242.254

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik