monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XV . <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XVI [Rec. X].

1 VERS. 17.---Non videat rivulos fluminis torrentis mellis et butyri.
2 [20. ] Hypocrita fidei, spei, et charitatis exors.---In Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae [Ioan. VII, 38]. Ubi Evangelista subiungit, dicens: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Rivuli ergo sunt fluminis dona Spiritus sancti. Rivulus est fluminis charitas, rivulus fluminis fides, rivulus fluminis spes. Sed quoniam omnis hypocrita nec Deum, nec proximum diligit, cum transitoriam mundi gloriam quaerit, rivulos fluminis non videt, quia irrigatione non infunditur charitatis. Hypocrita, dum praesentia lucra quaerit, munera futura despicit, et fidem non habens, rivulum fluminis mente non videt, quia est fides rerum argumentum non apparentium [Hebr. XI, 1]. Et dum retinet hypocrita quae videntur, spem negligit eorum quae non videntur. Rivulum ergo fluminis per desiderium non videt, quia solis visibilibus intendit. Et scriptum est: Quod enim videt quis, quid sperat [Rom. VIII, 24]? Rivulos ergo fluminis vidisset, si a praesentis [Norman. et Germ., vitae.] mundi gloria oculos clauderet, eosque ad coelestis patriae amorem aperiret. Et notandum quod non rivos, sed rivulos dicit. Accipi enim rivuli fluminis possunt ea dona spiritualia, quae in amantis mentem ita de coelestibus subtiliter currunt, ut per os carnis expleri non possint. Saepe namque amantis animus tanto contemplationis munere repletur, ut videre valeat, quod loqui non valet. [Ita Bellov., Ebroic. et alii Norman. Hanc lect. annotavit in marg. Gussanv. In Germ. et in Edit. Paris. 1495, fluvius autem torrentis, quod reperitur in Cod. Utic., a prima manu. Edit. Basil. et Paris. 1518, fluminis autem torrentis. In Vulgata et textu Hebr. legitur torrentes.] Fluvius autem torrens est ipsa inundatio Spiritus sancti, quae in contemplantis animum exuberanti infusione colligitur, cum mens plus quam intelligere sufficit, repletur. [Vet. IX.] Et sciendum quia cum nos Spiritus sancti gratia infundit, melle nos pariter et butyro replet. Mel enim desuper cadit, butyrum vero ex animalium lacte colligitur. Mel itaque ex aere, butyrum vero ex carne est. Summi autem Patris Unigenitus, cum sit Deus super omnia, homo est factus inter omnia. Qui cum nos dulcedine divinitatis suae et mysterio incarnationis replevit, melle nos pariter et butyro satiavit. Quia ergo spiritus Christi mentem quam repleverit, et divinitatis eius dulcedine, et incarnationis fide laetificat, isti rivuli torrentis fluminis mellis simul et butyri esse memorantur, quia et de cognitione Dei alta mentem suavitate reficiunt, et de incarnationis [Bellov., gratia chrismatis, quod pro varia lect. annotatum a Gussanv.] gratia charismatis hanc mysterio perungunt. Sed iste hypocrita quia, in exterioribus favoribus fusus, haec interna dona non percipit, ad quae post supplicia tendat adiungit, cum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.65v bsb47242.251

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik