monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XIV <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XV [Rec. IX].

1 VERS. 16.---Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
2 [19. ] Diabolus in tentatione prius leniter subrepit, postea violenter trahit.---Aspis parvus est serpens, vipera vero prolixioris est corporis; et aspides ova gignunt, atque [Norman., ex ovis earum. Utic. habet eorum et earum.] ex ovis eorum filii procreantur, viperae autem cum conceperint, filii earum in ventre saeviunt, qui ruptis lateribus matrum ex earum ventribus procedunt. Unde et vipera, eo quod vi pariat, nominatur. Vipera itaque sic nascitur ut violenter exeat, et cum matris suae exstinctione producatur. Quid ergo per aspides parvos nisi latentes suggestiones immundorum spirituum figurantur, qui cordibus hominum parva prius persuasione subripiunt? Quid vero per linguam viperae, nisi violenta diaboli tentatio designatur? Prius enim leniter subripit, postmodum vero etiam violenter trahit. Caput itaque aspidum sugit, quia initium suggestionis occultae parvum prius in corde nascitur, sed occidit eum lingua viperae, quia postmodum capta mens veneno violentae tentationis necatur. Primum subtilibus consiliis ad cor hominis immundi spiritus loquuntur, qui dum leniter persuadent, quasi venenum aspidum fundunt. Unde scriptum est: Ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum morietur, et quod confotum est erumpet in regulum [Isai. LIX, 5]. [Vet. VIII.] Ova quippe aspidum pravis hominibus rumpere est malignorum spirituum consilia, quae in eorum cordibus latent, perversis operibus aperire. Telas quoque araneae texere est pro huius mundi concupiscentia temporalia quaelibet operari. Quae dum nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus vitae mortalis rapit. Bene autem additur: Qui comederit de ovis eorum morietur [Ibid.], quia qui immundorum spirituum consilia recipit, vitam in se animae occidit. Et quod confotum est erumpet in regulum, quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur ad plenam iniquitatem nutritur. Regulus namque serpentum rex dicitur. Quis vero reproborum caput est, nisi Antichristus? Quod ergo confotum fuerit, erumpet in regulum, quia is qui in se enutrienda aspidis consilia recipit, membrum iniqui capitis factus in corpus Antichristi accrescit. De hoc itaque hypocrita dicitur: Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae, quia cum iniquam suggestionem antiqui hostis libenter suscipit, violentis se postmodum eius tentationibus devictus tradit. Unde et in paradiso quoque, stanti homini verba blandae persuasionis intulit [Genes. III, 5 seq.]; sed quem semel rapuit ad consensum, iam nunc etiam renitentem trahit, et corruptionis suae delectationibus devictum [Lyr., Sag., Germ., Bigot., pene evidenter. Utic. utramque praefert lectionem.] pene violenter interficit. Sed fortasse haec ipsa intelligere etiam per contrariam interpretationem valemus. Nam quia veneno suo aspis concite, vipera autem tardius occidit, per aspidem violenta et subita, per viperam vero lenis et diuturna tentatio designatur. Unde et illi mors in suctione capitis, viperae autem in lingua esse perhibetur, quia repentina tentatio saepe inopinatam mentem mox [Ita Anglic. sex, Utic. et plur. In aliis, ut suggerit, quod legitur in omnibus Norm., si excipias Utic., in quo tamen prius exstitit. Omnes autem Editi, ut sugit, quod legitur in Germ.] ut surgit interficit; longa vero tentatio, quia prava diutius persuadendo suggerit, velut ex lingua vipera occidit. Et quia omnis hypocrita, immundorum suggestione spirituum, quasi serpentum veneno, penetratus, quae sint superna sancti spiritus dona nequaquam considerat, dum intentionem cordis in exterioribus favoribus divulgat, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.64v bsb47242.249

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik