2 | [17. ] Contempto bono opere, saepe etiam scientiam perdit hypocrita.---Vult hypocrita scire divina eloquia, nec tamen facere. Vult docte loqui, nec vivere. Pro eo ergo quod non agit quae novit, etiam hoc quod novit amittit, ut quia scientiae suae puram operationem non sociat, contempta puritate boni operis et scientiam perdat. Divitias igitur sacrae legis, quas legendo devoravit, obliviscendo evomit, easque de ventre illius Deus extrahit, quia quod observare noluit, iusto iudicio de eius memoria evellit, ne praecepta Dei saltem in lingua teneat, quae non servavit in vita. Unde per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum ? Quae etiam verba doctrinae, si quando contingit, ut hypocrita usque ad finem videatur in ore retinere, inde magis damnabitur, unde bono Dei munere etiam malus minime privatur. Scriptum quippe est: Memoria retinentibus mandata eius, ut faciant ea . Qui ergo mandata illius memoria retinet, sed nequaquam facit, hic in doctrinae verbis sententias, quibus damnetur, tenet. |
3 | [Rec. VIII.] [ 18. ] Sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui ea aut scire nolunt, aut sciendo contemnunt.---Hinc quippe in Zacharia scriptum est: Quid tu vides, Zacharia? Et dixi: Ego video volumen volans, longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae, quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur . Quid namque est volumen volans, nisi Scriptura sacra? Quae dum de coelestibus loquitur, ad superiora mentis nostrae levat intentionem, quia dum illam super nos esse aspicimus, ima attendere, id est concupiscere devitamus [Vet. VII.] Quae latitudinem decem cubitorum, longitudinem vero viginti habere perhibetur, quia latitudo operationis nostrae simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur, quoniam pro bono nostro opere et hic nobis mentis requies, et illic gaudia aeterna praeparantur, Veritate attestante, quae ait: Si quis reliquerit domum, aut agros, et caetera, centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro vitam aeternam possidebit [Luc. XVIII, 30]. Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum recipit, qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis iam in hoc saeculo habere nihil quaerit. Quia ergo per hanc duplum nobis pro simplo redditur, recte hoc volumen per viginti cubitos in longum tenditur, quod per decem dilatatur. Sed quia haec ipsa sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc volumine dicitur: Haec est maledictio, quae egredietur super faciem universae terrae . Et cur maledictio dicatur, adiungit: Quia omnis fur sicut ibi scriptum est, iudicabitur. Hypocrita igitur, quia secundum verba legis quae novit vivere contemnit, et de doctrina favores quaerit, fur iudicabitur, quia per hoc quod iusta loquitur, laudem sibi vitae iustorum rapit. De quo adhuc bene subditur: |