monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XII . <<<     >>> XIV

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XIII.

1 VERS. 14.---Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
2 [15. ] Hypocritae qua delectatur gloria, convertitur in fel aspidum.---Quod panis in utero, hoc est satietas temporalis delectationis in mente. Satietur ergo nunc hypocrita illata laude, delectetur honoribus; panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus, quia satietas transitoriae delectationis in retributionis fine ad amaritudinem vertetur; et fel aspidum, id est malignorum, spirituum, persuasio fuisse cognoscitur, quod hic laus gloriae esse credebatur. Tunc enim iniqui vident quod antiqui serpentis veneno infecti sunt, dum, flammis ultricibus traditi, cum eodem suo persuasore cruciantur. Panis itaque iste aliud in ore sapit, sed aliud in utero, quia transitoriae delectationis laetitia dulcis est, cum hic quasi mandendo agitur; sed amarescit in utero, quia peracta laetitia deglutitur ad poenam.
3 [Vet. VI.] [ 16. ] Scripturae sacrae mysteriis erudiri cupit hypocrita, non ut ex eis vivat, sed ut extollatur.---Vel certe, quia panis, Scripturae sacrae intelligentia non inconvenienter accipitur, quae mentem reficit eique boni operis vires praebet, et plerumque hypocrita etiam sacri eloquii erudiri mysteriis studet; non tamen ut ex eisdem vivat, sed ut caeteris hominibus quam sit doctus appareat; panis eius utero illius in fel aspidum intrinsecus vertetur, quia dum de sacrae legis scientia gloriatur, vitae potum convertit sibi in veneni poculum; et inde reprobus moritur, unde ad vitam erudiri videbatur. Neque hoc autem inconvenienter accipitur, quod nonnunquam hypocrita, dum doctrinae verbo ad ostensionem studet, divino iudicio caecatus, hoc ipsum verbum prave intelligit quod male quaerit. Cum vero in errorem haereseos labitur, contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic infelix de pane moriatur; et in doctrina sua mortem invenit, quia in verbis vitae vitam minime quaesivit. Saepe vero evenit ut divinae admonitionis eloquia, etiamsi recte hypocrita intelligat, quia in opere nequaquam servat, haec etiam prius quam praesentis vitae cursum finiat amittat, ut perdat scire quod sciendo noluit agere. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.64r bsb47242.245

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik