1 | VERS. 13.---Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. |
2 | [14. ] Hypocritae est perpetrata nunquam confiteri.---Malo enim quod diligit, parcit, quia non hoc in semetipsum poenitendo persequitur. Unde et additur: Non derelinquet illud. Si enim vellet relinquere, nequaquam parceret, quia persequeretur. Sed hoc celat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. Sequitur: |