2 | [13. ] Hypocritae est sermonibus dulcia praetendere, cogitationibus perversa moliri.---In ore hypocritae malum dulce est, quia ei est iniquitas suavis in mente. Os quippe cordis cogitatio est, de qua scriptum est: Labia dolosa in corde, et corde locuta sunt mala . Sed hoc malum, quod in ore hypocritae dulce est, sub lingua eius absconditur, quia asperitas malitiae quae latet in mente, sub tegmine blandae locutionis operitur. Malum namque in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam suae pravitatis aperiret. Sed sicut plerique iustorum, cum quosdam agere perverse conspiciunt, qui duris sunt increpationibus feriendi, in lingua asperitatem sumunt, sed sub lingua mentis suae benignitatem contegunt. Unde et sanctae Ecclesiae sponsi voce dicitur: Mel et lac sub lingua tua . Qui enim mentis suae dulcedinem aperire infirmis nolunt, sed loquentes quadam eos asperitate feriunt, et tamen inter verba aspera quasi latenter quiddam dulcedinis intermittunt, hi videlicet non in lingua, sed sub lingua habent dulcedinem, quia inter dura quae proferunt emittunt quaedam blanda et dulcia, quibus contristati mens possit ex benignitate refoveri. Ita perversi quique, quia malum non in lingua, sed sub lingua habent, sermonibus dulcia praetendunt, et cogitationibus perversa moliuntur. Hinc est enim quod Ioab Amasae mentum dextera tenuit, sed sinistram ad gladium latenter mittens, eius viscera effudit . Dextera quippe mentum tenere est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit. Hinc de ipso quoque eorum capite scriptum est: Sub lingua eius labor et dolor . Qui enim non aperte mala quae cogitat ostendit, laborem ac dolorem eorum quorum mortem appetit, non in lingua exerit, sed sub lingua premit. Bene autem de hoc hypocrita subditur: |