2 | [11. ] Hypocritas vitia nunquam deserunt.---Origo pravae inchoationis causas culpae etiam praesumendo multiplicat. Dum enim mala agere quisque coeperit, usu iam deterius in hoc quod inchoaverat excrescit. Quid itaque adolescentia huius hypocritae nisi inchoatio pravitatis est? In adolescentia quippe iam libido fervescere inchoat. Et tunc adolescentiam hypocrita habet, cum appetere et amplecti libidinem gloriae coeperit. Quam in eo dum adulantium blanda fomenta multiplicant, robustiorem reddunt, et quasi in ossa convertunt. Hoc enim quod male coepit, peius quotidie per consuetudinem roborat. Dicatur itaque: Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, quia durae in eo pravitatum consuetudines a vitio sumptae sunt pessimae inchoationis. Unde scriptum est in Proverbiis: Adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea . Quae nimirum ossa cum eo in pulvere dormient, quia eousque in illo iniquae consuetudines perdurant, quo hunc ad mortis pulverem pertrahant. Cum eo enim in pulvere ossa vel vitia dormire est usque ad pulverem eum non deserere, id est usque ad mortem ab iniquitate minime cessare. Tenent igitur illum pravae consuetudines, quae semel coeperunt, atque quotidie duriores existunt. Et cum illo in pulvere dormiunt, quia non nisi cum eius vita finiuntur. Sed haec intelligi et aliter possunt. |
3 | [Vet. V.] [ 12. ] Multa simulantes habere quae non habent, perdunt etiam quae habent hypocritae.---Habet namque hypocrita nonnunquam forte ac validum aliquid in operatione; sed dum multa bona se simulat habere quae non habet, perdit etiam ea quae habet. Unde bene nunc dicitur: Ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius. Quia cum levis ac mobilis multa pueriliter facit, etiam in iis quae fortia egerit in vitio mollescit. Quae videlicet eius ossa cum eo in pulvere dormient, quia scilicet sicut pulvis est omnis simulatio illa, quam agit, ita et in illo si quid habet validum, omni soliditate vacuatur, ut per virtutis arrogantiam hoc quoque perdat, quod in eo potuit esse virtutis. Ossa ergo cum eo in pulvere dormire est cum pravis eius actibus etiam si qua sunt bene acta deperire. Sequitur: |