1 | IBID.---Et manus illius reddent ei dolorem suum. |
2 | [10. ] Aeternum hypocritis supplicium quasi quoddam debitum solvetur.---Quid per manus nisi opera designantur? Manus itaque illius ei dolorem reddent, quia damnationem iustam ex iniqua recipiet operatione. Bene autem non dabunt, sed reddent, dicitur, quia perversae eius actiones aeternum ei supplicium quasi quoddam debitum solvent. Sed priusquam ad aeterna supplicia perveniat, qualem se hic exhibeat plenius adiungat. Sequitur: |