2 | [9. ] Exterius multiplicati hypocritae, interius inanes fiunt.---Scriptum est: In malevolam animam non introibit sapientia . Et per Psalmistam dicitur: Divites eguerunt, et esurierunt . Si enim de exteriori fame egestas eorum et esuries diceretur, profecto divites non essent, qui pane corporis indigerent. Sed quia dum exterius multiplicantur, interius inanes fiunt, et divites pariter et egentes esse memorantur, quia videlicet pane sapientiae satiari minime merentur. Filii itaque huius hypocritae atteruntur egestate, quia hi qui in hypocrisi ex eius imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt. |