2 | [8. ] Linguae adulantium ei nihil prosunt in iudicic.---Quis est locus hypocritae, nisi cor adulantium? Ibi quippe requiescit, ubi favores invenerit. Oculus ergo qui eum viderat, non videbit, quia, subtractus morte, stultis amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Nec ultra eum locus suus intuebitur, quia linguae adulantium hunc ad iudicium favoribus non sequuntur. Sed tamen quousque vivit, ea quae ipse agit etiam sequaces suos docere non desinit, et per erroris sui pravitatem alios quoque ad eam quam exhibet generat simulationem. De quibus hic apte subditur: |