monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, V. <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 8.---Velut somnium avolans non invenietur, [Norm., transibit. In Utic. olim, transiet.] transiet sicut visio nocturna.
2 [7. ] Vita hypocritae phantasmati similis.---Quid est vita hypocritae, nisi quaedam visio phantasmatis, quae hoc ostendit in imagine, quod non habet ex veritate? Unde recte quoque somnio comparatur, quia ab eo omnis laus et gloria quasi dum tenetur amittitur. Saepe namque in nocturna visione nonnulli pauperes factos se divites admirantur, deferri sibi honores aspiciunt, divitiarum moles, obsequentium multitudinem, pulchritudinem vestium, abundantiam ciborum sibimet adesse considerant; gaudent se evasisse penuriam, quam cum gemitu tolerabant; sed repente, cum evigilant, inveniunt quam falsum fuerit quod gaudebant, eosque evigilasse poenitet, quia vigilantes inopia vera tenet. Sic hypocritarum mentes, dum aliud est quod agunt, atque aliud quod hominibus ostendunt, laudes de ipsa sanctitatis ostentatione recipiunt, in aestimatione hominum multis melioribus praeferuntur, et cum intus apud se tacita cogitatione superbiant, foris se humiles demonstrant. Cumque ab hominibus immoderate laudantur, tales esse se quoque apud Deum existimant, quales se gaudent hominibus innotuisse. Unde fit ut etiam aeternae vitae percepturos se praemia praesumant, et qui hic de humanis favoribus exsultant, illic se habituros requiem omnino non dubitent. Sed inter haec occulta vocationis hora subrepit, et cum carnis oculos claudunt, mentis aperiunt, moxque ut supplicia aeterna receperint, ibi vident quia virtutum aestimatione divites in somnis fuerunt. Bene ergo de hoc hypocrita dicitur: [Lyr. et Bigot., transibit quasi.] Transiet velut visio nocturna. Quia hoc quod se ad momentum divitem humanis aestimationibus videt, de ostensione est phantasmatis, non de soliditate [Ebroic., veritatis.] virtutis. Nam cum mens eius in morte carnis evigilat, cognoscit procul dubio quia favores circa se hominum dormiens videbat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.62v bsb47242.240

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik