1 | VERS. 7.---Et qui eum viderant dicent: Ubi est? |
2 | [6. ] Hypocritarum vita in fine detegitur.---Plerumque hypocritarum vita etiam ab omnibus reproba in fine cognoscitur, ut signis iam apertioribus qui fuerint ostendatur. Qui ergo nunc elatum viderunt, de exstincto dicent: Ubi est? Quia neque hic ubi elatus fuerat apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur. De cuius brevitate vitae adhuc apte subiungitur: |