monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, III . <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT IV [Rec. III].

1 VERS. 6, 7.---Si ascenderit usque ad coelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
2 [5. ] Gaudia vitae praesentis, quae iniqui tanti faciunt, iusti arbitrantur stercora.---Superbia hypocritae usque ad coelum ascendere dicitur, quando eius elatio coelestem agere vitam videtur. Cuius etiam caput quasi nubes tangit quando principalis pars, videlicet intellectus illius, sanctorum praecedentium coaequari meritis creditur. Sed quasi sterquilinium in fine perditur, quia in morte sua cum ad tormenta ducitur, stercoribus vitiorum plenus, a malignis spiritibus conculcatur. [Vet. III.] Gaudia etenim vitae praesentis, quae iniusti aestimant magna bona, iusti stercora deputant. Unde scriptum est: De stercore bonum lapidatus est piger [Eccli. XXII, 2]. Is ergo qui Deum sequi noluerit, ab amore aeternae vitae pigrescit. Et quoties rerum temporalium damno percutitur ex his nimirum affligitur, quae iusti viri velut stercora contemnunt. Qui ergo ex terrenarum rerum percussione atteritur, quid aliud quam de boum stercore [Germ. flagellatur. In Utic. olim scriptum flagellatur; quo expuncto nunc legitur lapidatur.] lapidatur? Et recte hypocrita sterquilinio similis dicitur, quia dum temporalem gloriam habere appetit, modo per cogitationem apud semetipsum tumet, modo eamdem gloriam aliis invidet, eamque alios veraciter habentes irridet. Quot ergo vitiis plenus est, quasi tot stercoribus in conspectu aeterni iudicis illius pectus fetet. Dicatur igitur: Si ascenderit usque ad coelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Qui etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum esse similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perditur, quia mens illius pro vitiorum suorum fetore damnatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.62r bsb47242.238

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik