monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, II. <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT III [Rec. II].

1 VERS. 4, 5.---Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
2 [3. ] Breve est quidquid finitur.---Liquet nunc quia, suae intelligentiae spiritu inflatus, eas quas contra impios sententias profert in beati Iob redargutionibus inflectit. Quem enim prius iusta agere et postmodum poenas tolerare conspexit, omne in illo hypocrisim aestimat fuisse quod vidit, quia videlicet a iusto Deo iustum famulum affligi posse non credidit. Sed nos easdem eiusdem sententias, quas non recte rectas protulit, sollicita intentione pensantes exsequamur; et contemnentes quod falsum contra beatum Iob loquitur, intueamur quam vera dicat si haec contra impios loqueretur. Ait itaque: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. [Vet. II.] Dicturus brevitatem vitae praesentis, cordis oculum ad exordium reduxit originis, ut ex anteactis colligat quam nulla sint quae videntur aliqua esse dum sunt. Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus in quo sumus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit quam breve fuerit videmus. Ponamus enim quemlibet hominem [Germ., Bellov. et Norm., a primo die mundi conditum.] a primo die mundi conditi usque ad hodiernum diem vitam ducere, hodie tamen eamdem vitam [Quatuor Mss. Anglic. et omnes Norm. ita habent. In Germ. tamen et in Utic. legitur, quam quasi longam, ut in Vulgatis; sed alia simul exhibetur lectio in Utic., quam sic longam.] quam sic longam ducere videbatur finire, ecce finis adest, praeterita iam nulla sunt, quia cuncta transierunt. Futurum in hoc mundo nihil est, quia nullum ad vitam vel brevissimum restat momentum. Ubi est ergo longum tempus quod inter initium finemque deprehensum ita consumitur, ac si nec breve unquam fuisset?
3 [4. ]Multi non esse, sed dici boni curant. Hypocritae gaudium transit, poena manet. Impii itaque, quia praesentem vitam diligunt, in ea procul dubio elati percipere laudem quaerunt. Linguae favoribus extolluntur, nec esse boni, sed dici appetunt. Quam videlicet laudem longam esse existimant dum assequuntur, sed brevem intelligunt fuisse dum amittunt. In fine quippe eis ostenditur quam nihil fuerit quod amaverunt. Unde recte contra eosdem impios dicitur: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit. Ubi apte subiungitur: Et gaudium hypocritae ad instar puncti. Saepe hypocrita dum sanctum se simulat, et iniquum exhibere minime formidat, [Ebroic., ab hominibus honoratur.] ab omnibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab iis qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu, infletur in prima salutatione, elevetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum, sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias suas. Amant [Deest autem in Norm. et Germ.] autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus, Rabbi [Matth. XXIII, 5]. Sed hoc eorum gaudium aeternitati comparatum quid erit, quando, irruente mortis articulo, ita consumitur ac si omnino non fuerit? Cuius nimirum gaudii laetitia pertransiit, et poena permanet, et cum res amittitur, causa durat. Bene autem dicitur: Gaudium hypocritae ad instar puncti. In puncto enim stylus mox ut ponitur levatur, nec mora ulla agitur ut per exprimendam lineam trahatur. Gaudium ergo hypocritae ad similitudinem puncti est, quia apparet ad momentum, sed disparet in perpetuum; et sicut stylus in puncto dum ponitur levatur, sic hypocrita praesentis vitae gaudia dum tangit amittit. De quo et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.61v bsb47242.236

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik