monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT I.

1 [Vet. et Rec. I.] Quia amici beati Iob nequaquam perversi esse potuerunt, Sophar Naamathitis verba testantur, qui de ore eius terrorem venturi iudicii audiens, protinus adiungit:
2 CAP. XX, VERS. 2.---Idcirco cogitationes meae varie succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
3 [1. ] Quanto terrore ex assidua eius consideratione affici debeamus.---Ac si apertis vocibus dicat: Quia extremi iudicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore [Vindoc., confido.] confundor. Tanto se quippe animus amplius, in cogitatione [Turon. et Vindoc., dilaniat.] dilatat, quanto illud esse terribile, quod imminet, pensat. Et in diversa mens rapitur, quando modo mala quae egit, modo bona quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Sed amici beati Iob cum assiduitate vitae illius edocti bene vivere noverint, pensare tamen subtiliter Dei iudicia nescientes, mala hic iustorum quempiam posse recipere non credebant. Unde et eumdem sanctum virum iniquum esse suspicati sunt, quem flagellatum viderunt, atque ex hac suspicione agebatur ut in eius quoque increpationem dilaberentur; ad quam tamen increpationem quasi sub quadam reverentia descendunt. Unde Sophar subiicit dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke21.61r bsb47242.235

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik