monumenta.ch > Gregorius Magnus > 59
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LVIII. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT LIX.

1 VERS. 28, 29.---Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium.
2 [79. ] Ex iudicio quod resurrectionem excepturum est, urget iniquos ad poenitentiam.---Priori quippe sententia iniquorum facta reprehendit, sequenti autem ex divino iudicio poenas innotuit. Ait enim: Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Perversi quilibet quia malo studio bene prolata audiunt, et in lingua iusti accusationis aditum invenire appetunt, quid aliud quam contra eum verbi radicem quaerunt, ex qua videlicet loquendi originem sumant, et ramos pravae loquacitatis in accusatione dilatent? Sed vir sanctus cum a pravis talia sustinet, non contra eos, sed magis pro ipsis dolet, et male cogitata redarguit, ac mala eis quae fugiant ostendit, dicens: Fugite ergo a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Omnis qui perversa agit, eo ipso [Supplevimus ex Mss. Anglic. et nostris, timere. Prius legebatur simpliciter quo hoc despicit. Addendum fuisse timere probant quae sequuntur: si enim hoc timendum sciret. In Norm., legitur si enim hoc timendo.] quo hoc timere despicit, esse Dei iudicium nescit. Si enim hoc timendum sciret, quae in illo sunt punienda non ageret. Nam sunt plerique qui extremum esse iudicium verbo tenus sciunt, sed perverse agendo testantur quia nesciunt. Quia enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit cum quanto turbine terroris adveniat. Si enim pensare pondus tremendi examinis nosset, irae diem utique timendo praecaveret. Faciem quoque gladii fugere est animadversionis districtae sententiam prius quam appareat placare. Vitari namque terror iudicis non nisi ante iudicium potest. Modo non cernitur, sed precibus placatur. Cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari iam non potest, quia facta pravorum, quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddet iratus. Unde necesse est nunc timere iudicem, cum necdum iudicium exercet, cum diu sustinet, cum mala adhuc tolerat quae videt, ne cum semel manum in retributione ultionis excusserit, tanto in iudicio districtius feriat, quanto ante iudicium diutius exspectavit.
Gregorius Magnus HOME

bke21.61r bsb47242.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik