1 | IBID.---Reposita est haec spes mea in sinu meo. |
2 | [78. ] Iob de resurrectione sua certissimus.---Nil nos habere certius credimus quam hoc quod in sinu tenemus. In sinu ergo suo spem repositam tenuit, [Editi cum Germ., quia vera certitudine.] quia veram certitudinem de spe resurrectionis praesumpsit. Sed quia venturum diem resurrectionis innotuit, iam nunc seu voce sua, seu typo sanctae et universalis Ecclesiae pravorum facta redarguit, et iudicium quod in resurrectionis die sequitur praedicit. Nam protinus subdit: |