monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LV . <<<     >>> LVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT LVI [Rec XXIX].

1 VERS. 26.---Et rursum circumdabor pelle mea.
2 [72. ] Error Eutychii, corpus impalpabile aereque subtilius futurum asserentis refellitur.---Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio verae resurrectionis aufertur, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Unde etiam redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis, ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere [Luc. XXIV, 39]. Qui cum eidem Eutychio in Constantinopolitana urbe positus, hoc evangelicae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco Dominus hoc fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui inquam: Mira est res valde quam astruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de eius vera carne dubium fiat, per quod discipuli eius ad fidem [Sic Vindoc., Norm., etc., veteresque Edit. Aliae cum German. habent, ab omni sunt dubietate separati. Nostrae lectioni suffragatur contextus series. Optime enim dicitur, ad fidem sunt . . . reparati; minime autem, ad finem . . . separati.] ab omni sunt dubietate reparati? [Vindoc., si enim hoc non habuisset, destruitur quod ostendit.] Si enim non hoc habuisse astruitur quod ostendit, unde fides discipulis eius confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adiungebat etiam, dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit; sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in subtilitatem est aliquam redactum. Ad haec ipsa respondi, dicens: Scriptum est: Christus resurgens [Turon., ex mortuis.] a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur [Rom. VI, 9]. Si quid ergo in eius corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam, post resurrectionem Dominus rediit in mortem. Quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis eius resurrectionem denegat? Tunc mihi obiecit, dicens: Cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt [I Cor. XV, 50], qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur iuxta naturam, atque aliter iuxta culpam, vel corruptionem. Caro quippe iuxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea [Genes. II, 23]; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Caro vero iuxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sunt caro [Genes. VI, 3]. Et sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens [Psal. LXXVII, 39]. Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu [Rom. VIII, 9]. Neque enim in carne non erant, quibus epistolas transmittebat, sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, iam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quia carnem secundum culpam diceret ostendit subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionum desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in aeterna incorruptione regnabit.
3 [Vet. XXXII.] [ 73. ] Eutychii responsiones et effugia diluuntur.---Quibus dictis idem Eutychius consentire se protinus respondit, sed tamen adhuc corpus palpabile resurgere posse denegabat. Qui etiam in libello quem de resurrectione scripserat Pauli quoque apostoli testimonium indiderat dicentis: Tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum [I Cor. XV, 36]. Hoc nimirum ostendere festinans, [In omnibus Mss. Anglic. et nostris, si Germanensem excipias, legitur caro palpabilis. In Vita sancti Gregorii, auctore Ioan. Diacono, l. I, cap. 28, ubi integra haec disputatio refertur, eadem est lectio, tam in Mss. quam in excusis exemplaribus. In Codice tamen Utic. manu exarato libros Moral. continente non obscure videtur olim scriptum fuisse caro impalpabilis. Ita vero legendum demonstrat totius disputationis series.] quia caro vel impalpabilis, vel ipsa non erit, dum sanctus Apostolus de resurrectionis agens gloria, non corpus quod futurum est seminari dixerit. Sed ad haec [Utic., citius respondi: Paulus apostolus dicens, etc.] citius respondetur. Nam Paulus apostolus dicens: Non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, hoc insinuat quod videmus, quia granum cum culmo et foliis nascitur, quod sine culmo et foliis seminatur. Ille itaque in augmento gloriae resurrectionis non dixit grano seminis deesse quod erat, sed adesse quod non erat. Iste autem dum verum corpus resurgere denegat, nequaquam dicit adesse quod deerat, sed deesse quod erat.
4 [74. ] Eutychii librum flammis addicere cogitat imperator. Moritur Eutychius, abiurato errore.---Tunc itaque de hac re in longa contentione perducti, gravissima a nobis coepimus [Ita legitur in Mss. tum Moral, tum Vitae sancti Gregorii a Ioan. Diac. scriptae, l. I, c. 28, quod idem sonat ac simultate; male legitur in Excusis simulatione. Ita vox Gregorio non insolens, legitur praesertim lib. I, epist. 2.] simultatione resilire, cum piae memoriae Tiberius Constantinus imperator secreto me et illum suscipiens, quid inter nos discordiae versaretur agnovit, et utriusque partis allegationem pensans, eumdem librum, quem de resurrectione scripserat, suis quoque allegationibus destruens, deliberavit ut flammis cremari debuisset. A quo ut egressi sumus, me aegritudo valida, eumdem vero Eutychium [Ebroic., aegritudo valida et mors.] aegritudo et mors protinus est secuta. Quo mortuo, quia pene nullus erat qui eius dicta sequeretur, dissimulavi coepta persequi, ne in favillas viderer verba iaculari. Dum tamen adhuc viveret, et ego validissimis febribus aegrotarem, quicunque noti mei ad eum salutationis gratia pergebant, ut eorum relatione cognovi, ante eorum oculos pellem manus suae tenebat, dicens: Confiteor quia omnes in hac carne resurgemus. Quod, [Vindoc., quod sicut ipse fatebatur.] sicut ipsi fatebantur, omnino prius negare consueverat.
5 [75. ] Ex verbis Iob resurrectio probatur.---Sed nos ista postponentes in beati Iob sermonibus subtiliter exquiramus si vera erit resurrectio verumque corpus in resurrectione. [Vet. XXXIII.] Ecce enim iam de spe resurrectionis dubitare non possumus, dum ait: Et in novissimo die de terra [Norm. et Germ., surrecturus sum.] resurrecturus sum. Dubietatem quoque de reparatione vera corporis abstulit, qui ait: Et rursum circumdabor pelle mea. Qui adhuc ad auferendas ambages nostrae cogitationis subdit:
6 VERS. 26.---Et in carne mea videbo Deum.
7 [76. ] Reducendam carnem in integrum statum credidit Iob.---Ecce resurrectionem, ecce pellem, ecce carnem apertis fatetur vocibus. Quid ergo remanet unde possit mens nostra dubitare? Si itaque iste vir sanctus ante effectum resurrectionis dominicae reducendam carnem in integrum statum credidit, quis erit reatus nostrae dubitationis, si vera carnis resurrectio nec post exemplum creditur Redemptoris? Si enim post resurrectionem corpus palpabile non erit, profecto [Iidem, aliud surget.] alius surgit quam moritur, quod dictu nefas est credere, quia ego morior, et alius resurgat. Unde quaeso te, beate Iob, subiunge quae sentis, et huius nobis questionis scrupulum tolle. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.59v bsb47242.228

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, LV . <<<     >>> LVII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik