2 | [60. ] Deus non saeviendo nos persequitur.---Non abhorret a locutione pietatis quod a Deo se perhibet persequi. Est namque persecutor bonus, sicut de semetipso ore prophetico Dominus dicit: Detrahentem occulte adversus proximum suum, hunc persequebar. Cum vero sanctus quisque flagellari permittitur, scit quod persecutionem contra commissa vitia ex interna dispensatione patiatur. Crudeles autem persecutorum mentes cum potestatem feriendi appetunt, contra bonorum vitam non studio purgationis, sed livoris facibus accenduntur. Et quidem hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit. Sed dum una causa cum Deo etiam per eos agitur, non tamen voluntas una in eadem causa servatur, quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, iniustorum pravitas saeviendo malitiam exercet. Quod ergo dicitur, quare persequimini me sicut Deus? ad exteriorem hoc percussionem retulit, non ad intimam intentionem, quia etsi hoc agunt exterius quod Deus agi disposuit, non tamen hoc quod Deus in sua actione appetunt, ut boni ex afflictione purgentur. Quod intelligi et aliter potest. Tanto enim omnipotens Deus iustius aliena vitia percutit, quanto in semetipso nihil habet vitiorum. Homines vero cum per disciplinam alios feriunt, sic alienam infirmitatem debent percutere, ut etiam ad suam noverint oculos revocare, ut ex semetipsis considerent quantum aliis feriendo parcant, cum se quoque ipsos dignos percussionibus non ignorant. Itaque nunc dicitur: Quare persequimini me sicut Deus? Ac si aperte diceretur: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Unde considerandum est quod si qui fortasse sint qui asperitate correptionis indigeant, tunc eis dura correptio a nobis admovenda est, cum Dei manus cessat a verbere. Cum vero superna flagella insunt, non a nobis iam correptio, sed consolatio debetur, ne dum in dolore increpationem iungimus, percussionem percussioni sociemus. |
3 | [61. ] Detractores belluarum more, homines devorant.---Bene autem subditur: Et carnibus meis saturamini? Quorum mens proximorum poenas esurit, saturari procul dubio alienis carnibus quaerit. Sciendum quoque est quia hi etiam qui alienae vitae detractione pascuntur, alienis procul dubio carnibus satiantur. Unde per Salomonem dicitur: Noli esse in conviviis potatorum, neque comedas cum eis qui carnes ad vescendum conferunt . Carnes quippe ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vitia dicere. De quorum illic poena mox subditur: Quia vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, et vestietur pannis dormitatio [Ibid.]. Potibus vacant, qui de opprobrio alienae vitae se debriant. Symbolum vero dare est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractionis verba conferre. Sed vacantes potibus et dantes symbolum consumentur, quia sicut scriptum est [Fortasse, Proverb. XV, 5]: Omnis detractor eradicabitur. Vestietur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua invenit, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractionis suae languor occupavit. [Vet. XXVI.] Sed tot dura quae beatus. Iob sustinet, dignum non est ut per silentium transeant, eaque a notitia hominum ignorantiae obscuritas tegat. Tanti quippe aedificari ad servandam patientiam valent, quanti, implente se superna gratia, eius patientiae facta cognoverint. Unde et idem beatus Iob in exemplum vult pertrahi flagella quae sentit, qui statim subiungit dicens: |