2 | [59. ] Piorum mens in adversis, ad preces, non ad iram movetur.---Hoc habere solet proprium mens piorum, quod cum iniusta ab adversariis patitur, non tam ad iram quam ad preces moveatur, ut si moderari eorum pravitas placide valeat, plus deprecari eligant quam irasci. Unde recte nunc dicitur: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Ecce eos a quibus semper contumeliis se affligi considerat amicos vocat, quia bonis mentibus etiam ipsa fiunt prospera, quae videntur adversa. Nam perversi quique bonorum dulcedine aut convertuntur, ut redeat, et eo ipso amici sunt quo boni fiunt; aut in malitia perseverant, et in hoc quoque etiam nolentes amici sunt, quia si qua bonorum delicta sunt, ea suis persecutionibus etiam nescientes purgant. Notandum quoque, quod eis quae secreto apud Deum gesta sunt, beati viri in publico verba concordant. A Satan quippe percussus fuerat, nec tamen percussionem suam Satanae tribuit, sed tactum se manu Domini appellat, sicut ipse quoque Satan dixerat: Mitte manum tuam et tange os eius et carnem, si non in faciem benedixerit tibi . Sciebat quippe vir sanctus quia et per hoc ipsum quod perversa voluntate contra se Satan egerat, potestatem non a semetipso, sed a Domino habebat. Sequitur: |