2 | [58. ] Christi dentes apostoli, eo patiente virtutem omnem amiserant.---Quid enim circa dentes aliud quam labia habemus, etiam si nulla flagella patiamur? Sed quid per labia nisi locutio, quid per dentes, nisi sancti apostoli designantur? Qui in hoc Ecclesiae corpore idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae pertinaciae duritia confringant. Unde et eidem primo apostolorum quasi denti in eius corpore posito dicitur: Macta, et manduca . Sed quia passionis eius tempore isti dentes prae timore mortis amiserunt morsum correptionis, amiserunt fiduciam roboris, amiserunt efficaciam omnimodae operationis, ita ut duo ex illis ambulantes, post eius mortem ac resurrectionem, in via loquerentur et dicerent: Nos sperabamus quia ipse esset redempturus Israel , recte nunc dicitur: Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Confabulabantur adhuc de illo, sed iam in illum minime credebant. Tantummodo ergo labia circa dentes eius remanserant, quia virtutem bonae operationis amiserant, et sola de illo confabulationis verba retinebant. Perdiderant morsum correptionis, et habebant motum locutionis. Labia itaque tantummodo circa dentes relicta sunt, quia adhuc quidem confabulari noverant, sed praedicare iam eum, aut mordere infidelium vitia formidabant. Peractis itaque his quae in voce capitis dixit, ad propria beatus Iob verba revertitur, dicens: |