monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLV . <<<     >>> XLVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XLVI.

1 VERS. 18.---Stulti quoque despiciebant me.
2 [54. ] Sapientibus a veritate cadentibus, etiam stulti defecerunt.---Sapientibus a veritatis fide cadentibus, recte de stultis quoque additur, quia dum Dominum Pharisaei ac legisperiti despicerent, eorum incredulitatem etiam populi turba secuta est, quae in eo quod hominem vidit, Redemptoris mundi praedicamenta despexit. Nam saepe stultorum nomine hi qui sunt in plebe pauperes designantur. Unde et per Ieremiam dicitur: Dixi, forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, et iudicium Dei sui [Ierem. V, 4]. Relictis autem mundi sapientibus atque divitibus, Redemptor noster quaerere pauperes et stultos venerat. Unde nunc quasi in augmentum doloris dicitur: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: Ipsi etiam me despexerunt, pro quibus sanandis stultitiam praedicationis assumpsi. Scriptum quippe est: Quia in Dei sapientia non cognovit mundus [Bellov., per sapientiam Dei.] per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes [I Cor. I, 21]. Verbum quippe Dei sapientia est, sed stultitia huius sapientiae dicta est caro Verbi; ut quia carnales quique per carnis suae prudentiam pertingere non valebant ad sapientiam Dei, per stultitiam [Norm. et Germ., per stultitiam praedicationis. In Utic. olim, et fortasse melius, per stultitiam carnis, quae opponitur carnis prudentiae de qua paulo antea.] praedicationis, id est [Ita Germ., Turon., Bellov., Norm. Vulgati, per incarnationem Verbi.] per carnem Verbi sanarentur. Ait ergo: Stulti quoque despiciebant me. Ac si aperte diceretur: et ab ipsis despectus sum pro quibus stultus aestimari veritus non sum. Et quia Iudaeorum plebs cum miracula nostri Redemptoris cerneret, hunc ex signis honorabat, dicens: Hic est Christus [Marc. XIII, 21]; cum vero humanitatis eius infirma conspiceret, eum creatorem credere dedignabatur, dicens: Non, sed seducit turbas [Ioan. VII, 12]; recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.54v bsb47242.208

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik