monumenta.ch > Gregorius Magnus > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLIV . <<<     >>> XLVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XLV [Rec. XXII].

1 IBID.---Et orabam filios uteri mei.
2 [53. ] Qui Deus membra corporea habere dicatur.---In Deo, qui corporis forma non circumscribitur, membra corporis, id est manus, oculus, uterus ita nominantur, ut ex membrorum vocabulis effectus eius potentiae designentur. Oculos quippe habere dicitur, quia cuncta videt; manus habere describitur, quia cuncta operatur; in utero autem proles concipitur, quae in hac vita profertur. Quid ergo uterum Dei nisi eius consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem concepti sumus, ut creati per saecula producamur? Deus ergo qui manet ante saecula uteri sui filios oravit, quia eos quos potenter per divinitatem condidit, incarnatus veniens humiliter rogavit. Sed quia in ipsa carne qua apparuit ab eorum aestimatione despectus est, subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.54v bsb47242.208