2 | [52. ] Christum exhorruit sponsa synagoga.---Quid uxor Domini nisi Synagoga accipitur, in legis foedere carnali ei intelligentia subiecta? Halitus vero ex carne est. Sed infidelis populus carnem Domini carnaliter intellexit, quia purum hunc hominem credidit. Halitum ergo eius uxor exhorruit, quia Synagoga eum quem videbat hominem Deum credere expavit. Cumque ab eius ore verba corporaliter audiret, in eo intelligere divinitatis arcana recusavit, et Creatorem esse non credidit quem creatum vidit. Carnis ergo halitum carnalis uxor exhorruit, quia, carnalibus sensibus dedita, incarnationis eius mysterium non agnovit. Sequitur: |