2 | [51. ] Christus iussis reluctantem deprecatus est, nec exauditus.---Ac si apertius diceret: Ego ille qui ante incarnationem meam tot ei praecepta facienda per prophetarum ora mandaveram, incarnatus ad eum veniens, ore eum proprio deprecabar. Unde et Matthaeus, cum praecepta ab eo dari in monte describeret, ait: Aperiens os suum, dixit . Ac si patenter dicat: Tunc os suum aperuit, qui prius aperuerat ora prophetarum. Hinc est etiam quod de illo a sponsa praesentiam eius desiderante dicitur: Osculetur me osculis oris sui . Sancta quippe Ecclesia quot praecepta ex eius praedicatione cognovit, quasi tot oris eius oscula accepit. Bene autem dicitur: Deprecabar, quia in carne monstratus, dum mandata vitae humiliter dixit, quasi superbientem servum, ut veniret, rogavit. Ubi et apte subditur: |