monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XLI. <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XLII.

1 VERS. 16.---Servum meum vocavi, et non respondit.
2 [50. ] Christus a suo servo, nimirum a Iudaico populo contemptus.---Quid enim Iudaicus populus nisi servus fuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili? Quo contra nobis per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, [Vindoc. et Norm., sed accepistis spiritum. In Utic. additum est accepistis.] sed spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater [Rom. VIII, 15]. Hunc igitur servum vocavit Dominus, quia, collatis muneribus, quasi emissis eum vocibus ad se ducere studuit. Sed non respondit, quia digna opera donis eius reddere contempsit. Vocat enim nos Deus cum muneribus praevenit, respondemus vero vocationi eius cum digne iuxta percepta munera deservimus. Quia ergo tot muneribus Iudaicum populum praevenit, dicat: Servum meum vocavi. Sed quia etiam post tot munera eum contempsit, subiungat: Et non respondit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.54r bsb47242.206

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik