monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XLI.

1 IBID.---Et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
2 [49. ] Christus in propria domo peregrinus.---Redemptor etenim noster, dum a synagoga cognitus non est, in domo sua quasi peregrinus exstitit. Quod aperte propheta testatur, dicens: [Bellov. et Norm., quasi colonus futurus, etc. In Utic., futurus est. Deest quare.] Quare sicut colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum [Ierem. XIV, 8]? Quia enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus. Qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit, quia paucos ex Iudaea abstulit, et ad vocationem gentium pergens, iter coeptum peregit. Peregrinus ergo in eorum oculis fuit, quia dum sola quae videre poterant cogitabant, non valuerunt intelligere in Domino quod videre non poterant. Dum enim despiciunt carnem visibilem, non pervenerunt ad invisibilem maiestatem. Dicatur igitur recte: Et quasi peregrinus fui in oculis eorum. De quo adhuc populo apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.54r bsb47242.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik