2 | [48. ] A sacerdotibus et levitis pro alieno habitus fuit Christus.---Inquilini domus Dei fuerunt sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata iam per officium in conditione tenebatur. Ancillae autem non immerito intelliguntur Levitarum animae, ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi, familiarius servientes. Dicat ergo de sacerdotibus sedula cura servientibus, dicat de Levitis ad interiora domus Dei obsequentibus: Inquilini domus meae et ancillae sicut alienum habuerunt me, quia incarnatum Dominum, quem dudum per legis verba praedixerant, cognoscere ac venerari noluerunt. Qui adhuc apertius quod ab eorum perversa voluntate non sit cognitus manifestat cum subdit: |