monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, XXXVIII . <<<     >>> XL.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, CAPUT XXXIX [Rec. XIX].

1 VERS. 13, 14.---Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
2 ALLEGORICUS SENSUS.--- 47. Iudaei Christi fratres, noti et propinqui, quem incarnandum praedixerant, incarnatum negarunt.---Hoc melius ostendimus, si Ioannis ad medium testimonium proferamus, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt [Ioan. I, 11]. Ab eo quippe fratres longe facti sunt, et noti recesserunt, quem tenentes legem [Sag., prophetari Hebraei noverant; ita etiam nunc legitur in Utic., prius vero prophetare, quod retinuimus, quia paulo infra de iisdem Hebraeis legitur, obliti sunt quem prophetaverant.] prophetare Hebraei noverunt, et praesentem minime recognoscebant. Unde recte dicitur: Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Iudaei etenim propinqui per carnem, noti per legis instructionem, quasi obliti sunt quem prophetaverant, dum eum et incarnandum verbis legis canerent, et incarnatum verbis perfidiae negarent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.53v bsb47242.204

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik