2 | [45. ] Quosdam ferit Deus tanquam filios, alios tanquam hostes.---Praedicatore quippe egregio attestante dicimus quia fidelis est Deus, et non patietur nos tentari supra id quod possumus ferre, sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere . Per prophetam quoque Dominus dicit: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli . Qui ergo ita percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus iam quasi filium per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Cum ergo virtutem nostrae patientiae flagella transeunt, valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non iam quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur. Et quia fit plerumque ut etiam maligni spiritus afflictorum cordibus multa suadeant, atque inter flagella quae exterius feriunt cogitationes noxias in mentibus fundant, post furorem Domini recte subiungitur: |